omniafactuforefacilia.Imonecesseestvtprimumdiusursumacdeorsumcur-sites,maneexcitatusassidueproforibusobuerseris,vtperduresquumprotru-deris,quumexcluderis,quumimprobusinterdumatqueimportunusvideris,quumianitorimaleSyrissantiacnomenclatoriLibycosubiiceris,quumqueno-ministuimemoriammercederedimerecogeris.Quinetiamvestitustibiest
1969 - OPERA OMNIA DESIDERII ERASMI ROTERODAMI RECOGNITA ET ADNOTATIONE CRITICA INSTRVCTA NOTISQVE ILLVSTRATA ORDINIS PRIMI TOMVS PRIMVS -
379 - LVCIANI COMPLVRIA OPVSCVLA AB ERASMO ET THOMA MORO INTERPRETIBVS OPTIMIS IN LATINORVM LINGVAM TRADVCTA ed. Christopher Robinson
629 - GALENI EXHORTATIO AD BONAS ARTEIS PRAESERTIM MEDICINAM, DE OPTIMO DOCENDI GENERE, ET QVALEM OPORTEAT ESSE MEDICVM, ERASMO INTERPRETE ed. Jan Hendrik Waszink
671 - LIST OF ABBREVIATIONS 677 - INDEX NOMINVM
page 557 - Quum itaque causa eius vitae suscipiendae sic illis habeat, age iam consideremus apud nosmetipsos, primum cuiusmodi sint illis perferenda priusquam admittan-tur, priusquam obtineant. Deinde cuiusmodi in ipsa iam vita constituti patian-tur. Postremo quae tandem catastrophe, quis fabulae exitus illis contingat. | Neque enim illud dicere possunt, haec tametsi molesta sint, tamen assuesci facile, neque ad id multo opus esse labore; sat esse si velis modo; postea reliqua 6 ingentium sumptuum rationem B, magnificis de rebus curae A | 7 ambo B, ambo repente A | 38 quae tandem B, siqua denique A; quis B, si quis A 35 LB 302 40
page 558 - omnia factu fore facilia. Imo necesse est vt primum diu sursum ac deorsum cur-sites, mane excitatus assidue pro foribus obuerseris, vt perdures quum protru-deris, quum excluderis, quum improbus interdum atque importunus videris, quum ianitori male Syrissanti ac nomenclatori Libyco subiiceris, quumque no-minis tui memoriam mercede redimere cogeris. Quin etiam vestitus tibi est apparandus supra tuae rei facultatem pro dignitate eius cuius conuictum ambis; deligendus color quo ille potissimum gaudeat, vti ne discrepes neue oculos illius offendas; postremo vti gnauiter assectere necesse est, vel antecedas potius a famulis protrusus, ac veluti pompam quandam expleas. At ille interim com-pluris iam dies ne aspicit quidem te. Quod si quando res tibi foelicissime ver- terit, si te respexerit, si accersiuerit dixeritque quicquid illud fuerit quod illi forte
footnotes - 4 3c nom. Lib. suberis B, quumque tibs homen cretri. 4 to sammae MS C, sane 413] quum A 12-13 multa oculorum caligo B 23-24 Atque... Caeterum B, nam tuus conuictus non iniucundus est diuiti, probat enim, ac felicem se reddit. At A | 25 tum B, om. A | 28 examinantur B, aestimantur A | 33 quorum alii A, qui B | 33-34 atque ... inducere B, maleque cupiant, alii tibi sint oppositi vti refellant A 137 anteacta B, contracta A
page 619 - LVCIANI DIALOGI 6I9 ad quam vaquaeque stella moueretur, indicarint. Ad haec annorum, mensium, horarumque numerum instituerunt. Ac menses quidem illi luna metiuntur, atque eius recursu finiunt; annum vero sole et huius circuitu metiuntur. Quin his etiam maiora ostenderunt. Nam ex vniuerso coelo reliquisque stellis, et errantibus et fixis, neque simul cum caeteris sese mouentibus, duodecim partes effecerunt in his quae mouentur, et vnamquanque suis animantibus repraesen-tarunt, partim marinis, partim homine, partim feris, partim volatilibus, partim pecudibus. Vnde et sacra Aegyptiorum varie fiunt. Neque enim omnes Aegyptii ex omnibus duodecim partibus diuinabant, sed alii aliis vtebantur partibus. Itaque arietem colunt, qui ad Arietem spectabant; piscibus non vescuntur, qui Pisces annotarant; nec hircum mactant, qui Capricornum viderant; atque alii item alia venerabantur, quae quisque inuenerat. Quin taurum etiam ob hono-rem caelestis Tauri colunt. Nam Apis apud illos res in primis sacra regionem sortita est, et qui cam incolunt partem, oraculum quoque dicarunt, signum videlicet diuinationis quam a caeleste Tauro petunt. Ac non multo post Libyes quoque artem hanc sunt aggressi. Siquidem et oraculum quod est apud illos Ammonis, ad coelum et huius scientiam refertur, juxta Ammonem, quem illi arietis specie fingunt.
page 419
Huiusmodi quaepiam confabulati, in eum peruenimus locum, vbi consessu-rus erat ad exaudienda vota. Erant autem ordine sitae fenestrae, cuiusmodi sunt ora puteorum, habentes opercula; iuxta vnamquanque sella posita erat aurea. Itaque luppiter quum ad primam assedisset, detracto operculo, praebuit sese petentibus. Optabant autem ex omni vndique terra diuersa variaque. Nam ipse quoque admotis pariter auribus simul audiebam vota. Erant autem huius-modi: O luppiter, contingat mihi regnum. O luppiter, contingat cepas et allia mihi prouenire. O luppiter, vtinam pater mihi breui moriatur. Rursum alius 30 aliquis dicit: Vtinam existam haeres vxoris. Vtinam nemo resciscat me struxisse insidias fratri. Contingat mihi vincere litem, coronari Olympia. Porro ex his qui nauigabant, hic optabat vti spiraret Boreas, ille vt Notus; agricola optabat pluuiam, contra fullo solem. At Iuppiter audiens, et singula vota diligenter expendens, non omnibus pollicebatur. 35 Verum boc concessit Saturnius, abnuit illud. Nam iusta vota per os fenestrae sursum admittebat, admissa ad dextram sta-tuens. Rursus iniqua remittebat irrita, flatu deorsum redigens, ne possint ad coelum accedere. Super vno quodam voto videbam illum etiam ambigentem. Etenim quum essent duo, qui diuersa peterent, aequales victimas pollicitantes, non inueniebat vtri potius annueret. | Itaque iam Academicon illud illi accide-bat, vt nihil statuere posset; verum exemplo Pyrrhonis suspensus haerebat 40 LB 2I2
page 420
420 LVCIANI DIALOGI etiam ac considerabat. Porro quum iam satis vota proponentibus dedisset ope-ram, ad proximam digressus sellam et ad secundam fenestram, prono capite foedera ferientibus ac iurantibus dabat operam. Vbi his quoque responsum esset, ac Hermodorum Epicureum fulmine comminuisset, ad proximam deinde sellam sese transtulit, de diuinationibus ominibus et auguriis auditurus. Hinc ad sacrificiorum fenestram transiit, per quam fumus ascendens denunciabat Ioui nomen vniuscuiusque, qui rem diuinam faceret. Rursum, omissis his, ven-tis et horis mandabat, quae facere deberent: Hodie apud Scythas pluito, apud Libyes fulgurato, apud Graecos ningito. At tu, Borea, spira in Lydia; tu, Note, quiesce; Zephyrus Adriani vndas concitet. Tum in Cappadociam grandinis mille modii dispergantur. Tandem omnibus ferme ordinatis, discedebamus in cum locum, vbi compo-tant dii. Iam enim coenae tempus erat, meque Mercurius arreptum iussit accum-bere juxta Panem et Corybantes et Attim ac Sabazium, inquilinos istos et anci-pites deos. Interea panem exhibebat Ceres, Bacchus vinum, Hercules carnes, mirta Venus, Neptunus maenides; simul interim et ambrosiam et nectar furtim degustabam. Nam optimus ille Ganymedes, vt est hominum amans, si quando conspexisset Iouem auertere oculos, nectaris cyathum vnum, nonnunquam etiam duos mihi infundebat. Dii vero, quemadmodum alicubi dixit Homerus et ipse opinor, vt ego illic conspicatus, neque frumentum edunt neque potant nigrantia vina, verum ambrosiam apponunt et nectare inebriantur; praecipue vero gaudent vesci sacrificiorum fumo, vna cum ipso nidore subuolante, ad haec sanguine victimarum, quem sacrificantes aris infundunt. Caeterum inter coenandum et Apollo cithara canebat et Silenus cordacem saltabat et Musae surgentes in medium tum Hesiodi Theogonias nobis canebant, tum primam ex Pindaricis hymnis odam. Deinde omnium saturi requieuimus, quo quisque se-deramus loco, satis uvidi potu. At reliqui noctem diuique hominesque per omnem Dormibant; me nequaquam sopor altus habebat.